

Liber Esther*
Caput 1: Versus 7
Vinum.Secundum illud:Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris[Rom. 5.],etc. Alii datur sermo scientiae, alii sapientiae, alii fides, alii gratia sanitatum.Nolentes cogeret ad bibendum,etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud:Qui potest capere capiat[Matth. 19.].Item.Si vis ad vitam ingredi, serva mandata[Ibid.].Et:Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes[Ibid.],etc.